SIMPULUM

SIMPULUM
SIMPULUM
vas fuit parvum, non dissimile cyatho, quô vinum in sacrificiis litabatur, a sumendo dictum Varroni de L. L. l. 4. quod co vinum sumebant minutatim: Scaligero a sympone, quod, ortum ex Graeco σίφων, vasculum significet cum tenui fistula vel angusto collo ad pitissandum vinum. Eius iconem exhibet Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 32. Ex argilla fuit, ante auri argentique inventum usum, quemadmodum et templorum parietes, ipsa Deorum simulacra antiquitus fictilia fuêre: quod in antiquitatis memoriam servatum fuisse, innuit Plin. l. 35. c. 12 In sacris quidem etiam, inter has opes hodie, non murrhinis crystallinisve, sed fictilibus, prolibatur sympuviis. Quô nomine Simpula indigitari Bayrius aliique docent, adeoque sympullis legunt. Dempsterus vero nihil censet mutandum: Namque apud vet. Schol. Iuvenalis ad Sat. 6. v. 342. Simpuvium, vas est sacrificus aptum, in quo Pontifices solebant lavare: sic dictum, quia omnes Sacerdotes simul bibebant. Satyrici autem verba haec sunt,
Et quis tunc hominum contemptor Numinis, aut quis
Simpuvium ridere Numae, nigrumque catinum,
Et Vaticano fragiles de more patellas
Ausus erat?
Hinc Simpulatrices, feminae sacris deditae et Simpuviatrix, quae poculum sacrum porrigebat, apud praefatum Scholiasten. Glossar. Isidori Candes, vasa sictilia, istiusmodi pocula reddit. Vide iterum Rosinum Antiqq. l. 5. c. 30. in Notis. Sed et Simpulator inde, conviva adsiduus Isidoro, quem Simpulonem Fulgentius Placiades vocat. Unde forte colligas, Sympinium Arnobii l. 7. Pateras sympiniaque depromite, a Graeco συμπίνειν, non multum a Simpulo abludere: hoc ipsum enim in sacrificiis olim fieri solitum, et reliquias ac pocula delibata populo tradita, ex Minucii Octavio discimus. Vide quoque Hadr. Iunium Notis ad Nonium, voce Samium, et eius Animadversa l. 2. c. 10. Adde Stewechium ad Arnobium l. 4. ubi vasis Ecclesiasticis suae gentis hodieque vasculum ex quo aqua aut vinum Sacerdoti ad altare praebeatur, Publla appellari notat. Bocharto Simpulum, dictum est ab Hebr. sephel, quod in Scriptura bis solum occurrit in Historia Gedeonis Iudicis Iudic. c. 6. v. 38. et in Cantico Deborae, Iudic. c. 5. v. 25. e quo utroque tamen loco cum sephel videatur fuisse vas patens et amplum, non videntur haec duo plane synonyma, quamvis utriusque non nisi in sacris usus fuerit. Eidem Simpuvium, vasis lignei genus fuit, itidem in Sacris adhibitum: cuius vocis originem deducit ab Hebr. saph, quâ voce vas, quô Agni Paschalis sanguis excipiebatur, venit, Exodi c. 12. v. 22. cuius plur. sippim et sappoth, vel sippoth, Ierem. c. 52. v. 19. et 1. Regum. c. 7. v. 50. ubi de vasis Sanctuarii. Vide eum Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 49. et 50.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Simpŭlum — (Simpuvium, röm. Ant.), kleines Opfergefäß, woraus Wein libirt wurde; davon hießen Weiber, welche sich dem Dienst im Tempel widmeten, Simpulatrīces …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Simpŭlum — (lat.), Schöpfkelle, Schöpflöffel, womit der römische Priester bei Libationen den Wein aus dem Mischkessel (crater) in die Opferschale (simpuvium) goß …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Simpulum — Denar Caesars, auf dem Revers priesterliches Gerät, links unten ein Simpulum …   Deutsch Wikipedia

  • simpulum — /sim pyoo leuhm/, n., pl. simpula / leuh/. an ancient dipper having the rim of the bowl at right angles to the handle. [1735 45; < L: ceremonial ladle or pouring vessel] * * * …   Universalium

  • simpulum — /sim pyoo leuhm/, n., pl. simpula / leuh/. an ancient dipper having the rim of the bowl at right angles to the handle. [1735 45; < L: ceremonial ladle or pouring vessel] …   Useful english dictionary

  • Roman Procurator coinage — were coins issued by the Roman Procurators and Prefects of the province of Judea between 6 66 AD. They minted only one denomination and size, the bronze prutah. Not all of the Procurators issued coinage. Those that did were Coponius, Marcus… …   Wikipedia

  • Argentum — Eigenschaften …   Deutsch Wikipedia

  • E174 — Eigenschaften …   Deutsch Wikipedia

  • E 174 — Eigenschaften …   Deutsch Wikipedia

  • Große Palästra (Campus) — Blick in eine enge pompejianische Gasse Zwei Bewohner Pompejis, Paquius Proculus und seine Frau, auf einem Fresko; 1. Jh., Museum Neapel …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”